Mot du président bla bla Quis hunc nostrum chamaeleonta9 non admiretur? aut omnino quis aliud quicquam admiretur magis? Quem non immerito Asclepius Atheniensis versipellis huius et se ipsam transformantis naturae argumento per Proteum in mysteriis significari dixit. Hinc illae apud Hebraeos et Pythagoricos metamorphoses celebratae.
Nam et Hebraeorum theologia secretior nunc Enoch10 sanctum in angelum divinitatis, quem vocant malakh ha-shekhina nunc in alia alios numina reformant.
Et Pythagorici scaelestos homines in bruta deformant et, si Empedocli11 creditur, etiam in plantas. Quas imitatus Maumeth illud frequens habebat in ore, qui a divina lege recesserit brutum evadere12, et merito quidem.
Neque enim plantam cortex, sed stupida et nihil sentiens natura; neque iumenta corium, sed bruta anima et sensualis; nec caelum orbiculatum corpus, sed recta ratio; nec sequestratio corporis, sed spiritalis intelligentia angelum facit. Si quem enim videris deditum ventri, humi serpentem hominem, frutex est, non homo, quem vides; si quem in fantasiae quasi Calypsus13 vanis praestigiis caecutientem et subscalpenti delinitum illecebra sensibus mancipatum, brutum est, non homo, quem vides.
Si recta philosophum ratione omnia discernentem, hunc venereris; caeleste est animal, non terrenum. Si purum contemplatorem corporis nescium, in penetralia mentis relegatum, hic non terrenum, non caeleste animal